ALEXANDER III

ALEXANDER III
I.
ALEXANDER III
cognomentô Magnus, (ob quam causam Graeci ἀλεξανδρῶδες pro ςθαυμαςτόν, admirabile, dixerunt, quod ad l. 13. Silii Heinsius observat p. 132) Philippi Macedonum Regis, et Olympiadis fil. quamlibet Olympias nobiliorem ei patrem acquirere affectaverit, cum se coitu draconis gravidam affirmaret. Ita tamen et ipse erat, ut Deô genitus videretur. Peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus. Subegit Asiam, Armeniam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Aegyptum; Taurum, Caucasumque montes transgressus est. Bactros domuit, Medis et Persis imperavit. Cepit Indiam, emensus omnia, ad quae Liber prius accesserat. Formâ fuit supra hominem augustâ, cervice celsâ, laetis oculis, et illustribus malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis partibus non sine maiestate quadam decoris. Tantô honore homines ingeniô et scientiâ praestantes prosecutus est, ut Homeri scripta scrinio Darii Persarum Regis includi, ac tamquam pro viatico servari iusserit: et Pindari vatis familiae, penatibusque pepercerit, cum Thebae caperentur, et Aristotelis Philosophi patriam condiderit. Polin. l. 7. c. 29. Edixit autem, ne quis alius ipsum, quam Apelles, pingeret, quam Lysippus ex aere duceret, quam Pyrgoteles sculperet. Plin. ibid. c. 37. Demum vero victor omnium, inter voluptates, quas vincere non potuit, periit, morbô ex vinolentia contractô apud Babylonem, ut post Athenaeum, et Sencam, Solinus, c. 14. prodit; quamquam plures sint, qui venenô exstinctum sentiant, cum annos 12. regnâsset. Dies vero mortis eius nos latet. Scio verba Lampridii in Severo. c. 5. Eâdem die natalem habet hic Mammaeae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita. Utinam vero diem, quam intelligit, charactere certô designâsset. Nam tempus mortis Alexandri parum perspicue veteribus indicatum, scimus quam varic doctissimi viri hodie prodant. Ioannes vero Chrysostomus non obscure affirmat, diem, quô Alexander M. excessit, certo indicari non posse. Sie enim scribit Hom. 26. in posterioremad Corinthios. Ποῦ, εἰπέ μοι, τὸ σῆμα Α᾿λεξάνδρου, δεῖξόν μοι, καὶ εἰπὲ την` ἡμέραν, καθ᾿ ἥν ἐτελεύτησε; Quamquam possis dicere cum Onuphrio, natum esse Alexandrum Mammaeae 4. Kal. Iulii, sed tamen non nimis huic ἐπιλογισμῷ sidendum. Annum vero mortis Alexandri ignorare nos non sinet Ioseph. l. 1. contra Apionem, hisverbis, Α᾿λεξάνδρον δὲ τεθνάναι πάντες ὁμολογοῦτιν ἐπὶ τῆς ἑκατοςτῆς τεςςαρεσκαιδεκάτης Ολυμπιάδος. h. e. Alexandrum vero profitentur omnes mortuum fuisse Olympiad. 114. videlicet ineunte, adeo ut Olympiades 113. elapsae sint, et primus annus Olymp. 114. iam curreret. Vitam eius ac res gestas luculenter scripserunt tres optimi auctores, Qu. Curtius, Plut. et Arrianus,
Ο῞ς μοι ἱςτορικῶν πεφιλημένος ἔξοχα πάντων.
Iosephus Gorionius in ea historia, quam Ebraice conscripsit in usum popularium suorum, Alexandri patrem ait neque Philippum fuisle, neque Hammonem Deum, sed Magum quendam Aegyptium, qui in specie Hammonis venerit ad Gabriam (sic enim appellat) uxorem Philippi; ex quo congressu natus sit Alexander. Ait enim Magum illum, cui nomen Nactenabor, (alias Nactegibor, forte legendum Nectanebus, vel Nactenabis, de quo mentio apud Plutarchum et Nepot. in Agesilao) quondam imperitâsse Aegypto. Cumque ex astrorum scientia praevidisset, quod etiam post evenit, fore, ut Persae potirentur Aegyptô, desertô regnô, clam omnibus fugisse Antiochiam: inde porro habitu, qualis esle solet procerum Babyloniae, venisse in Macedoniam ad Philippum Regem, ibique cum in aula versaretur atque in summo honore esset, captum amore Olympiadis; cui, quod χ῎τεκνος esset, non optime conveniebat cum viro: noctu venisse ad eam in forma Hammonis Dei, atque hinc natum Alexandrum, vulgo creditum Hammonis filium. Huius Historiae auctores citat Iosephus, Strabonem Cappadocem, Nicolaum Damascenum, Titum Romanum, nec non Aegypti sapientes, quos ait conscripsisle de rebus gestis Alexandri. Drusius Miscel. cent. 1. c. 40. Eum, ut et Philippum Amyntae, universi Macedones divinô cultu prosecuti sunt. Iustinus l. 24. c. 5. Nunc orbitatem amissorum filiorum dolebant, nunc excidia urbium metuebant, nunc Alexandri Philippique, Regum suorum nomina, sicut Numina, in auxilium vocabant. Ubi sermo est de Macedoniae statu, Gallis in eam irrumpentibus, post cladem Ptolemaei Cerauni. Idem ab Ionibus factitatum, apud quos, supra Clazomenios, latere eo, quod Chalcidenses occupârant, fuit lucus Alexandro M. sacer: ac certamen etiam communi Ionum nomine peragebatur, quod Α᾿λεξάνδρεια dixêre, ut de utroque auctor est Strabo l. 14. Sed et aras Alexandro M. Caesarique Augusto consecratas, ad Borysthenem, memorat Amm. Marcellin. l. 22. c. 8. Porro creditus est in somnis apparere et quae agenda essent praecipere; quam famam commentô suô firmavit Eumenes et Plut. c. 11 de alio insomnio. Antiochus it. Soter, qui cum Gallis pugnaturus, hôc somniô audaciam militibus fecit, Alexandrum adstitisle sibi, utque tesleram daret, ὑγιαίνειν, iussisse, ita iuctoriâ potiturum. Nec levis honor fuit Aera Alexandri in Oriente olim observata, Not. ad Supplem. Curtii l. 10. extrem. Imo sequiore aevô inter Romanos, luxu iu immensum auctô, aurea eiusdem Regis numismata calceis ad pretiosiorem ornatum, iungi consuevisse, discimus ex Chrysostomo, qui Homil. ad Pop. Antiochenum, Quid vero, ait, diceret aliquis de circumligantibus aurea Alexandri Macedonis numismata pedibus: Dic mihi, haene sunt spes nostrae, ut, post crucem Domini, gentilis Regis in imagine spem salutis habeamus: Nempe, etiam Christiani, hos enim Chrysostomus alloquitur, Gentilium imitati luxum ac superstitionem, ad bonum prosperi eventûs omen, Alexandri auream imaginem calceis annexam solebant gestare, quem ritum aureus ille Ecclesiae Doctor merito reprehendit, in Macrianorum familia olim inprimis observatum; Dicebantur enim iuvari in omni actu suo qui Alexandrum expressum vel aurô gestitarent vel argentô, Treb. Pollio in XXX. Tyr. c. 14. ubi de Quieto. Vide et Ben. Balduinum de Calceo antiq. c. 18. et 22. nec non infra Divinitas.
II.
ALEXANDER, III.
Adriano IV. successit, cui Victor IV. Friderico Imperatori approbatus, oppositus est. Hôcque mortuô, Paschalis III. et Calixtus III. Vicit nihilominus, et post triennalem absentiam a Romanis revocatus est. Venetiis Fridericum Imperatorem pede cervici eius impositô calcavit, abusus verbis illis Ps. 91. v. 13. super Aspidem et Basiliscum am bulabis. Pari fastu Henricum II. Angliae Regem tractavit. Obiit, A. C. 1181. Pontificatûs 22. Auctores praedicti, Baronius.
III.
ALEXANDER, III.
Ptolemaeus Aegypti, post Alexandrum II. fratrem, Rex, postquam saris feliciter regno, ann. 17. praesuisset, a subditis pulsus Tyri obiit Populô Romanô herede dictô. Cicer. Orat. 1. et 2. pro Rullo.
IV.
ALEXANDER, III.
prioris fil. Norvegiae Regem vicit, et Hebridas Insul. exiguâ pecuniae vi Scotiae adiecit regno. Obiit equi lapsu, A. C. 1286. regni 37. Lesle l. 6. Buchanan. l. 7. Boet. l. 13.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Alexander III —     Pope Alexander III     † Catholic Encyclopedia ► Pope Alexander III     Pope from 1159 81 (Orlando Bandinelli), born of a distinguished Sienese family; died 3 August, 1181. As professor in Bologna he acquired a great reputation as a canonist …   Catholic encyclopedia

  • Alexander III. — Alexander III. ist der Name folgender Personen: Weltliche Herrscher: Alexander III. von Makedonien, genannt Alexander der Große (356 v. Chr.–323 v. Chr.), König (356 bis 323 v. Chr.) Alexander III. (Schottland) (1241–1286), König (1249 bis 1286)… …   Deutsch Wikipedia

  • Alexander III — may refer to:*Alexander III of Macedon, also known as Alexander the Great *Alexander (emperor), Byzantine Emperor (912–913) *Pope Alexander III pope from 1159 to 1181 *Alexander III of Scotland (1241 1286), king of Scotland *Alexander III of… …   Wikipedia

  • Alexander III. — Alexander III., d. Gr., geb. im Herbste 356 v. Chr., Zögling des Aristoteles, gelangte 336 nach der Ermordung seines Vaters zur Herrschaft. Einen unmündigen Sohn des Philipp beseitigte Aʼs. Mutter Olympias, den Attalus, der ein Heer am Hellespont …   Herders Conversations-Lexikon

  • Alexander III — 1. died 1181, Italian ecclesiastic: pope 1159 81. 2. (Aleksandr Aleksandrovich) 1845 94, czar of Russia 1881 94. * * * I born Sept. 2, 1241 died March 18/19, 1286, near Kinghorn, Fife, Scot. King of Scotland (1249–86). Son of Alexander II, he… …   Universalium

  • Alexander III — (d. 1181)    Pope.    Alexander III was born Orlando Bandinelli in Siena, Italy. In his adult life, he was a successful teacher of Canon Law at the University of Bologna and he was elected Pope in 1159, in succession to hadrian iv. His candidacy… …   Who’s Who in Christianity

  • Alexander III — noun son of Alexander II who was czar of Russia (1845 1894) • Syn: ↑Czar Alexander III • Regions: ↑Russia • Instance Hypernyms: ↑czar, ↑tsar, ↑tzar * * * 1. d …   Useful english dictionary

  • Alexander III of Russia — Alexander III Photograph by Sergey Levitsky Emperor and Autocrat of All the Russias Reign 13 March 1881 – 1 November 1894 ( 100000 …   Wikipedia

  • Alexander III of Scotland — Alexander III Coronation of King Alexander on Moot Hill, Scone. He is being greeted by the ollamh rígh, the royal poet, who is addressing him with the proclamation Benach De Re Albanne (= Beannachd Dé Rígh Alban, God Bless the King of Scotland ); …   Wikipedia

  • Alexander III. (Makedonien) — Alexander der Große. Hellenistisch, 2. bis 1. Jahrhundert v. Chr., griechischer Marmor. Alexander der Große (Ἀλέξανδρος ὁ Μέγας; Aléxandros ho Mégas) bzw. Alexander III. (* 20. Juli 356 v. Chr. in Pella (Makedonien); † …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”